

Liber Leviticus*
Caput 2: Versus 13
Sale condies nec auferes sal foederis.Apostolica sapientia. Unde:Vos estis sal terrae,etc.[Matth. 5.]. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo praedicationis. Ideo praecipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait:Imitatores mei estote, sicut et ego Christi[I Cor. 4.]. Et alibi:Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum[Eph. 2.]. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed,sal foederis Dei tui.Sicut enim foedus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus[II Cor. 9.].Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiae, quae restringit et exsiccat voluptatem.In omni oblatione,etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus aestimandum est?Si autem obtuleris,etc.[ORIG., lib. I in Levit.]Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu.[ISICH.]Confringes in morem,etc. Non modo praecepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.